monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 73
{IX} Nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus, fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant. his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas, circiter CCCCL anno urbis Romae. nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt.